monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 4
Nam sancta et ineffabilis Trinitas summae unitatis sub iugo legis servientibus occultata, sed in nova gratia de servitute liberatis manifestata, simplici et humili corde, in tribus personis unus et verus Deus a fidelibus credenda est, et non temere perscrutanda est, ne qui noluerit contentus esse dono quod a Spiritu sancto accepit, dum plus quaerit quam oporteat propter temeritatem elationis suae potius in deterius cadat, quam id quod indecenter appetit inveniatur. Quod et visio praesens ostendit. Haec enim columna quam vides in angulo occidentali demonstrati aedificii, in figura verae Trinitatis est, quoniam Pater, Verbum et Spiritus sanctus unus Deus in trinitate et eadem trinitas in unitate existens, perfecta columna totius boni et penetrans summa et infima, regensque universum orbem terrarum. Quae in plaga occidentis apparet, quia Filius Dei sub tempore quasi in occasu incarnatus, Patrem suum ubique glorificavit, et Spiritum sanctum discipulis suis promisit, cum etiam idem Filius in voluntate Patris mortem subeundo adimplevit bonum hominibus, ut et ipsi in aedificio summi Patris recte incedant, vera et iusta opera in Spiritu sancto perficiendo.